Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1744 · Internet Archive

Methodus inveniendi lineas curvas

All 336 leaves · leaf 184

Transcription

MAX. ET MIN. RELATIVA 177 nibus determinatum esse oportet; id quod obtinebitur, si binæ applicatæ $Nn$, & $Oo$ particulis infinite parvis $n\nu$ & $o\omega$ augeantur. Quod si ergo curva hoc modo immutari concipiatur, primum efficiendum est, ut proprietas communis cum in ipsam curvam tum in mutatam æque competat; deinde etiam maximi minimive expressio in utraque curva eundem valorem retinere debebit. Prius præstabitur, si expressionis, qua proprietas communis continetur, valor differentialis investigetur, oriundus ex translatione binorum $n$ & $o$ in $\nu$ & $\omega$, isque evanescens ponatur: posteriori vero conditioni satisfiet, si pari modo valor differentialis expressionis, quæ maximum minimumve esse debet, quæratur, oriundus ex binis particulis $n\nu$ & $o\omega$, atque nihilo æqualis ponatur. Hoc pacto, duæ obtinebuntur æquationes, altera ex proprietate communi, altera ex maximi minimive expressione; utraque autem ejusmodi habebit formam $S \cdot n\nu + T \cdot o\omega = 0$; in qua $S$ & $T$ erunt quantitates ad curvam pertinentes. Ex binis autem ejusmodi æquationibus eliminabuntur particulæ $n\nu$ & $o\omega$; provenietque æquatio pro curva quæsita, quæ, inter omnes alias eadem communi proprietate $B$ præditas, habeat valorem expressionis $A$ maximum vel minimum. Q. E. I. COROLL. I. 15. Solutio igitur hujusmodi Problematum quoque reducitur ad inventionem valorum differentialium: ipsi autem valores differentiales ab iis quos ante dedimus in hoc discrepant, quod ex translatione duorum curvæ punctorum definiri debeant. COROLL. II. 16. Ejusmodi valores differentiales ergo ex duabus particulis $n\nu$ & $o\omega$ oriundos, in quovis Problemate, binos investigari oportet; alterum pro proprietate communi, alterum pro maximi minimive expressione. Euleri de Max. & Min. Z Co-
confidence 0.94 19 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.