Leonhard Euler · 1744 · Internet Archive
Methodus inveniendi lineas curvas
All 336 leaves · leaf 185
Transcription
178
DE METHODO
COROLL. III.
17. Inventis autem in quovis Problemate his duobus valoribus differentialibus, uterque nihilo aequalis poni debet; ex quo binæ nascentur aequationes, quae, eliminandis particulis assumtis $n$ & $\omega$, praebebunt unam aequationem naturam curvæ quaesitae exprimentem.
COROLL. IV.
18. Si ergo, inter omnes curvas eidem abscissae respondentes, quae communi proprietate $B$ aequaliter sunt praeditae, ea requiratur, in qua expressio $A$ fiat maximum vel minimum; tum utriusque expressionis $A$ & $B$ valores differentiales, ex binis particulis $n$ & $\omega$ oriundi, quaeri, & nihilo aequales poni debent; ex quibus duabus aequationibus si eliminentur particulae $n$ & $\omega$, emerget aequatio pro curva quaesita.
COROLL. V.
19. In hac itaque operatione, ambae expressiones $A$ & $B$ omnino pariter tractantur; neque in considerationem venit, utra vel proprietatem communem vel maximum minimumve denotet. Ex quo perspicuum est, eandem solutionem prodire debere, si expressiones $A$ & $B$ inter se commutentur.
COROLL. VI.
20. Eadem ergo solutio locum habebit, sive, inter omnes curvas communi proprietate $B$ gaudentes, ea quaeratur in qua fit $A$ maximum vel minimum: sive vicissim, inter omnes curvas communi proprietate $A$ gaudentes, ea quaeratur in qua fit $B$ maximum vel minimum.
SCHO.
This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.