Leonhard Euler · 1744 · Internet Archive
Methodus inveniendi lineas curvas
All 336 leaves · leaf 192
Transcription
MAX. ET MIN. RELATIVA. 185
lor differentialis, qui ex his duabus particulis $nυ$ & $oω$ adjunctis nascetur nihilo æqualis poni debebit, uti in Propositione secunda ostendimus. Sit jam expressionis $V$ valor differentialis ex unica particula $nυ$ ortus $= nυ. dA'$, atque expressionis alterius $W$ valor differentialis ex eadem unica particula $nυ$ ortus $= nυ. dB'$, quos valores differentiales ex præceptis in superioribus Capitibus datis invenire licebit. Nunc igitur, dum binas particulas $nυ$ & $oω$ contemplamur, erit expressionis $V$ valor differentialis $= nυ. dA' + oω. dA''$; alterius vero expressionis $W$ valor differentialis erit $= nυ. dB' + oω. dB''$. Quocirca, ad quæfitam curvam inveniendam, fieri oportet cum $nυ. dA' + oω. dA'' = 0$, tum etiam $nυ. dB' + oω. dB'' = 0$. Multiplicentur ambæ æquationes per quantitates quascunque, ita ut prodeat
$nυ. αdA' + oω. αdA'' = 0$
$nυ. ϐdB' + oω. ϐdB'' = 0$.
Fiatque
[TRUNCATED]
This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.