Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1744 · Internet Archive

Methodus inveniendi lineas curvas

All 336 leaves · leaf 194

Transcription

MAX. ET MIN. RELATIVA. 187 pondentes, quæratur ea, in qua expressio $V$ maximum minimumve obtineat valorem; pro ea habetur ista aequatio $dA=0$; denotante $dA$ valorem differentialem expressionis $V$. COROLL. V. 32. Quod si autem, inter omnes curvas eidem abscissae AZ respondentes, in quas expressio $W$ aequaliter competat, quæratur ea in qua expressio $V$ maximum minimumve habeat valorem, invenitur pro ea ista aequatio $\mathfrak{a} dA + \mathfrak{b} dB = 0$. COROLL. VI. 33. Perspicuum ergo est, curvam, quæ, inter omnes omnino curvas, habeat $V$ maximum vel minimum, cujus aequatio est $dA=0$, contineri in aequatione $\mathfrak{a} dA + \mathfrak{b} dB = 0$, qua exprimitur curva, quæ, inter omnes eadem communi proprietate $W$ gaudentes, habeat $V$ maximum vel minimum. COROLL. VII. 34. In ipsa igitur prima aequatione, quam Solutio præbet; $\mathfrak{a} dA + \mathfrak{b} dB = 0$; jam inest una constans arbitraria; quæ autem per id determinari debet, ut valor expressionis $W$ datum obtineat valorem. COROLL. VIII. 35. Problema itaque sic solvi poterit, ut, inter omnes curvas eidem abscissae AZ respondentes, in quibus expressio $W$ eundem datum obtineat valorem, definiatur ea in qua sit valor ipsius $V$ maximus vel minimus. COROLL. IX. 36. Ex his denique intelligitur, Solutionem Problematis propositi, A a 2
confidence 0.89 16 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.