Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1744 · Internet Archive

Methodus inveniendi lineas curvas

All 336 leaves · leaf 198

Transcription

MAX. ET MIN. RELATIVA. 191 queat. Ex quo manifestum est, si ambæ formulæ $W$ & $V$ in casu primo §. 7 Capitis præcedentis recensito contineantur, tum curvæ inventæ quamlibet portionem ad Quæstionem esse accommodatam. Deinde vero etiam fieri potest, ut licet quantitas $\alpha$, seu quantitates ab ea pendentes, vel in alterutro valore differentiali insint, vel in utroque; tamen eæ vel se mutuo tollant in æquatione $\alpha d A + \epsilon d B = 0$, vel sub arbitrariis $\alpha$ & $\epsilon$ comprehendi queant; quo casu pariter quamvis curvæ inventæ portionem satisfacere oportet. Hoc autem tantum locum habet, si non datus ac determinatus præscribatur valor, quem proprietas communis $W$ in portione satisfaciente obtinere debeat: tum enim fieri nequit, ut in quavis portione eundem valorem fortiatur. Ex Solutione autem unius cujusque Quæstionis facile intelligetur, qua conditione, sive tota curva a z, sive quævis portio, satisfacere queat; id quod commodissime in Exemplis ostendi poterit. EXEMPLUM I. 40. Inter omnes curvas ad abscissam AZ relatas, in quibus formula $\int y x d x$ eundem obtinet valorem, invenire eam in qua sit valor formulæ $\int y y d x$ minimus. Erit igitur proprietas communis $W = \int x y d x$, cujus, ob $d.xy = y d x + x d y$, valor differentialis est $= n v . d x . x$. Maximi autem minimive formula est $V = \int y y d x$, cujus, ob $d.yy = 2 y d y$, valor differentialis est $= n v . d x . 2 y$. Obtinebitur ergo, divisione per $n v . d x$ instituta, hæc æquatio $\alpha x + 2 \epsilon y = 0$; ex qua patet Quæstioni satisfacere lineam rectam in A cum axe AZ angulum quemcunque constituentem. Et quia longitudo abscissæ AZ $= a$ non in computum ingred [TRUNCATED]
confidence 0.67 18 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.