Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1744 · Internet Archive

Methodus inveniendi lineas curvas

All 336 leaves · leaf 21

Transcription

14 DE METHODO MAX. ET MIN. reduci possunt, tamen expedit eas cum doctrina linearum curva- rum conjungere. Quod si enim animum a lineis curvis abdu- cere, atque ad solas quantitates absolutas firmare velimus; quaes- tiones primum ipsae admodum fierent abstrusae & inelegantes, ususque earum ac dignitas minus conspiceretur: Deinde etiam methodus resolvendi hujusmodi quaestiones, si in solis quantitati- bus abstractis proponeretur, nimium foret abstrusa & molesta; cum tamen eadem, per inspectionem figurarum & quantitatum re- praesentationem linearem, mirifice adjuvetur atque intellectu fa- cilis reddatur. Hanc ob causam, etsi hujus generis quaestio- nes, cum ad quantitates abstractas, tum concretas applicari pos- sunt, tamen eas ad lineas curvas commodissime traducemus & re- solvemus. Scilicet quoties aequatio ejusmodi inter $x$ & $y$ quae- ritur, ut formula quaedam proposita & composita ex $x$ & $y$, si ex illa aequatione quaesita valor ipsius $y$ subrogetur, & ipsi $x$ de- terminatus valor tribuatur, maxima fiat vel minima: tum sem- per quaestionem transferemus ad inventionem lineae curvae, cu- jus abscissa fit $x$, & applicata $y$, pro qua illa formula $W$ fiat maxima vel minima, si abscissa $x$ datae magnitudinis capiatur. His igitur notatis, natura hujusmodi quaestionum satis luculen- ter perspicitur: nisi forte cuiquam adhuc dubium creat ambigua locutio de maximo & minimo simul. Verum ne hic quidem ulla adest ambiguitas; nam etsi methodus ipsa aeque monstrat ma- xima & minima, tamen in quovis casu facile erit discernere, u- trum solutio praebeat maximum an minimum. Saepe numero au- tem evenire potest, ut in data quaestione tam maximum quam minimum locum obtineat, atque his casibus solutio erit duplex, altera monstrante maximum, altera minimum. Plerumque au- tem alterutrum, scilicet vel maximum vel minimum solet esse impossibile; quod evenit, si maximi minimive formula in infini- tum vel crescere vel decrescere potest; his enim casibus, vel non dabitur maximum, vel non minimum. Usu venire etiam potest, ut formula proposita $W$ in infinitum tam crescere quam decrescere queat, atque his casibus nulla prorsus solutio locum habe-
confidence 1.00 11 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.