Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1744 · Internet Archive

Methodus inveniendi lineas curvas

All 336 leaves · leaf 22

Transcription

AD CURVAS INVENIENDAS APPLICATA. 15 habebit. Hæc autem discrimina cuncta ipse calculus post solutionem perpetuo monstrabit. PROPOSITIO I. THEOREMA. 34. Ut per maximi minimive formulam $W$, curva determinetur $amz$, quæ præ omnibus reliquis satisfaciat, formula $W$ debet esse quantitas integralis indefinita, quæ, nisi data assumatur relatio inter $x$ & $y$, integrari nequeat. DEMONSTRATIO. Ponamus enim formulam $W$ integralia indefinita non involvere; erit ea functio quantitatum $x$ & $y$, indeque pendentium $p, q, r, s$, &c. vel algebraica, vel talis transcendens quæ sine assumta relatione inter $x$ & $y$ exhiberi possit; quod evenit, si vel logarithmi harum quantitatum, vel arcus circulares, vel aliæ hujusmodi quantitates transcendentes definitæ ingrediantur, quæ algebraicis æquivalentes funt censendæ. Quod si jam $W$ ponatur functio talis ipsarum $x$ & $y$ tantum, manifestum est valorem formulæ $W$, quem pro data curva $amz$ ad datam abscissam $AZ$ relata obtinet, tantum ab ultima applicata $Zz$ pendere; atque pro omnibus curvis in $Z$ eandem applicatam $Zz$ habentibus fore eundem; atque adeo tali formula $W$ indoles totius curvæ non determinabitur, sed tantum positio extremi ejus puncti $z$; si in $W$ præter $x$ & $y$ etiam quantitas $p$ insit, tum præter longitudinem applicatæ $Zz$ positio tangentis curvæ in $z$, seu positio ultimi elementi in $z$ determinabitur. Sin autem insuper $q$ ingrediatur, tum positio binorum elementorum curvæ contiguorum in $z$ determinabitur, & ita porro. Ex quibus sequitur, si fuerit $W$ functio determinata ipsarum $x, y, p, q, r$, &c. tum per illam tantum curvæ portionem infinite parvam circa extremitatem $z$ determinari: atque pro omnibus curvis in eandem extremitatem definentibus eundem valorem ipsius $W$ esse proditurum. Ut itaque per formulam $W$ tota curva $amz$, quatenus toti abscissæ $AZ$ respondet, definiatur, formula
confidence 0.99 38 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.