Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1744 · Internet Archive

Methodus inveniendi lineas curvas

All 336 leaves · leaf 23

Transcription

16 DE METHODO MAX. ET MIN. Formulam $W$ ita oportet esse comparatam, ut ejus valor ad determinatam curvam $amz$ applicatus, a positione singulorum elementorum hujus curvæ intra terminos $a$ & $z$ sitorum pendeat. Hoc autem evenire non potest, nisi quantitas $W$ sit formula integralis indefinita, quæ generatim sine assumta æquatione inter $x$ & $y$ integrationem non admittat. Q. E. D. COROLL. I. 35. Nisi igitur maximi minimive formula $W$ sit quantitas integralis indefinita, nequidem linea curva in qua valor ipsius $W$ sit maximus vel minimus determinabitur; atque adeo quaestio de invenienda curva, in qua esset $W$ maximum vel minimum erit nulla. COROLL. II. 36. Ut igitur curva assignari possit, in qua valor ipsius $W$ præ aliis sit maximus vel minimus, formula $W$ talem formam $\int Zdx$ habere debet; atque quantitatem $Z$ ita comparatam esse oportet ut differentiale $Zdx$, nisi æquatio statuatur inter $x$ & $y$, integrari nequeat. SCHOLION. 37. Quoniam maximi minimive formula $W$ debet esse integrale formulæ differentialis indefinitæ primi gradus; hoc est cujus integrale fiat quantitas finita; ea formula differentialis semper ad hujusmodi formam $Zdx$ poterit reduci, ope litterarum $p, q, r$, &c. Et hanc ob rem in sequentibus maximi minimive formula perpetuo per $\int Zdx$ nobis indicabitur. Erit autem $Z$ functio non solum quantitatum $x$ & $y$, sed etiam continebit litteras $p, q, r$, &c. Ita si area $AazZ$ debeat esse maxima vel minima, formula $W$ abibit in $\int ydx$; &, si superficies solidi rotundi quod generatur rotatione curvæ $amz$ circa axem $AZ$ debeat esse maxima vel minima, erit $W = \int ydx \sqrt{(1+pp)}$; atque
confidence 0.97 31 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.