Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1744 · Internet Archive

Methodus inveniendi lineas curvas

All 336 leaves · leaf 24

Transcription

AD CURVAS INVENIENDAS APPLICATA. 17 atque ita porro quæcunque formula debeat in curva quæsita esse maxima vel minima, ea semper erit hujus formæ $\int Zdx$, scilicet integrale quantitatis finitæ cujusdam $Z$ in differentiale $dx$ ductæ. Debet autem $Z$ ejusmodi esse quantitas, ut si æquatio statuatur inter $x$ & $y$, integrale $\int Zdx$ determinatum obtineat valorem: ex quo $Z$ erit functio quantitatum $x, y$, & inde pendentium $p, q, r, \&c.$ vel algebraïca sive determinata, vel præterea ipsa in se complectetur formulas integrales indeterminatas; quod discrimen probe est tenendum. Ita si maximi minimive formula $W$ fuerit $\int ydx$, vel $\int ydx\sqrt{(1+pp)}$; quantitas $Z$ erit algebraïca, at si fit $W=\int yxdx\int ydx$, tum erit $Z=yx\int ydx$, hoc est ipsa quantitas $Z$ erit indeterminata, cujus valor nisi relatio inter $x$ & $y$ detur, exhiberi nequit. Quin etiam evenire potest, ut valor ipsius $Z$ hujusmodi formula evoluta exprimi nequeat, sed tantum per æquationem differentialem demum erui debeat, ut si fuerit $dZ=ydx+ZZdx$; ex qua æquatione valor ipsius $Z$ per $x$ & $y$ nequidem exhiberi potest. Hinc igitur tria nascuntur genera formularum $\int Zdx$, quæ in curvis quæsitis maxima vel minima fieri debent. Quorum primum eas complectitur formulas, in quibus $Z$ est functio algebraïca seu determinata ipsarum $x, y, \& p, q, r, \&c.$ Ad secundum genus referimus eas formulas, in quibus quantitas $Z$ ipsa insuper formulas integrales involvit. In tertio autem genere continentur eæ formulæ, in quibus valor ipsius $Z$ per æquationem differentialem cujus integratio non constat determinatur. PROPOSITIO II. THEOREMA. 38. Si fuerit $amz$ curva, in qua valor formulæ $\int Zdx$ sit maximus vel minimus, atque $Z$ sit functio algebraïca seu determinata ipsarum $x, y, p, q, r, \&c.$ tum ejusdem curvæ quæcunque portio $mn$ eadem gaudebit prærogativa, ut pro ea ad suam abscissam $MN$ relata, valor ipsius $\int Zdx$ sit pariter maximus vel minimus. Euler De Max. & Min. C DE-
confidence 0.93 36 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.