Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1744 · Internet Archive

Methodus inveniendi lineas curvas

All 336 leaves · leaf 212

Transcription

MAX. ET MIN. RELATIVA. 205 $H - \int Ldx$, tranfit in hanc $o = N + (\mathfrak{a}+H - \int Ldx)[N] - \frac{d(P+(\mathfrak{a}+H-\int Ldx)[P])}{dx} + \frac{dd(Q+(\mathfrak{a}+H-\int Ldx)[Q])}{dx^2} - \&c.$ Cum jam $\mathfrak{a}$ fit quantitas constans arbitraria; etiamsi $H$ fit quantitas constans determinata, tamen $\mathfrak{a} + H$ fiet quantitas arbitraria: ideoque non amplius a definita abscissae longitudine pendet. Quare si, loco $\mathfrak{a} + H$, scribamus $C$, habebimus pro curva quaesita hanc aequationem: $o = N + (C - \int Ldx)[N] - \frac{d(P+(C-\int Ldx)[P])}{dx} + \frac{dd(Q+(C-\int Ldx)[Q])}{dx^2} - \&c.$ quae ergo pro quacunque abscissa exhibet Curvam, quae, inter omnes alias eundem formulae $\int [Z]dx$ valorem recipientes, continebit formulae $\int Zdx$ maximum minimumve valorem. Q. E. I. COROLL. I. 53. Si igitur proprietas communis fuerit ea ipsa formula integralis, quae in maximi minimive formula implicatur; tum consideratio determinatae abscissae magnitudinis ex calculo egreditur, & Curva inventa pro quavis abscissa quaesito satisfaciet. COROLL. II. 54. In hac aequatione inventa, duae adhuc inerunt formulae integrales; primo nempe formula $\int Ldx$, ac deinde formula $n = \int [Z]dx$, quae cum ea in $Z$ contineatur, inerit in quantitatibus $L, M, N, P$ \&c. COROLL. III. 55. Si igitur haec integralia per differentiationem tollere lubeat; pervenietur ad differentialia binis gradibus altiora, simulque exibit constans arbitraria $C$. Interim tamen numerus conf-
confidence 0.90 15 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.