Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1744 · Internet Archive

Methodus inveniendi lineas curvas

All 336 leaves · leaf 226

Transcription

MAX. ET MIN. RELATIVA. 219 COROLL. III. 70. Quod si ergo expressiones $A$ & $B$ ejusmodi fuerint formulae, quarum valores differentiales $dA$ & $dB$ non pendeant a magnitudine abscissae $x$ cui respondent; quod evenit, si illae formulae pertineant ad Casum vel primum vel quartum, secundum nostram enumerationem Capite praecedente §. 7 factam, tum curva inventa pro quacunque abscissa aeque satisfaciet. COROLL. IV. 71. Eadem Solutio locum habebit si, inter omnes curvas quarum communis sit proprietas functio quaecunque ipsarum $A$ & $B$, ea requiratur in qua alia quaepiam earundem $A$ & $B$ functio sit maximum vel minimum. Hoc enim quoque casu pervenitur ad aequationem $\xi dA + \eta dB = 0$, in qua $\xi$ & $\eta$ sint quantitates constantes ad arbitrium accipiendae. EXEMPLUM I. 72. Inter omnes curvas $aMb$ cum axe $AB$ eandem aream Fig. 20. $\int y dx$ continentes, invenire eam in qua sit $\frac{\int yydx}{\int ydx}$ minimum. Quaestio haec initur, si inter omnes areas aequales quae intra ordinatas extremas $Aa$ & $Bb$ atque basi $AB$ formari possunt, desideretur ea, quae habeat suum centrum gravitatis in loco infimo positum. Sumpta enim curva quacunque $aMb$, positisque abscissa $AP=x$, applicata $PM=y$, erit portionis $aAPM$ centrum gravitatis a basi $AP$ remotum intervallo $=\frac{\int yydx}{2\int ydx}$; quod adeo fiet minimum, si reddatur haec expressio $\frac{\int yydx}{\int ydx}$ minima. Habemus ergo binas has formulas $\int ydx$ & $\int yydx$, quarum valores differentiales sunt $y.dx.1$ & $yy.dx.2y$, ex quibus Ee 2
confidence 0.89 30 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.