Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1744 · Internet Archive

Methodus inveniendi lineas curvas

All 336 leaves · leaf 238

Transcription

MAX. ET MIN. RELATIVA. 231 habeat valorem $\alpha A+\beta B+\gamma C$ maximum vel minimum; atque concipiatur alia quæcunque curva $R$, in qua, cum expressio $A$, tum $B$, eundem obtineat valorem quem obtinet in curva $Q$; quo posito expressio composita $\alpha A+\beta B$ eundem habebit valorem in utraque curva $Q$ & $R$. Hanc ob rem, expressio tota $\alpha A+\beta B+\gamma C$ in curva $R$ minorem fortietur valorem quam in curva $Q$, siquidem $\alpha A+\beta B+\gamma C$ in curva $Q$ est maximum; contra expressionis $\alpha A+\beta B+\gamma C$ valor in curva $R$ major erit quam in curva $Q$, si $\alpha A+\beta B+\gamma C$ in curva $Q$ fuerit minimum. Cum igitur expressionis portio $\alpha A+\beta B$ utrique curvæ $Q$ & $R$ sit communis, reliqua portio $\gamma C$, atque adeo expressio $C$, in casu maximi major erit in $Q$ quam in $R$, in casu minimi autem expressio $C$ in curva $Q$ minor erit quam in curva $R$. Ex quibus sequitur, si curva $Q$ inter omnes omnino curvas, habuerit valorem expressionis $\alpha A+\beta B+\gamma C$ maximum vel minimum, tum simul hanc curvam $Q$ ea indole esse præditam, ut inter omnes curvas $R$ quæ eodem valore cum expressionis $A$ tum expressionis $B$ gaudeant, contineat valorem expressionis $C$ maximum vel minimum. Q. E. D. COROLL. I. 8. Quoniam expressiones $A, B$ & $C$ pro lubitu inter se commutari possunt; curva in qua est $\alpha A+\beta B+\gamma C$ maximum vel minimum, ea simul vel, inter omnes curvas iisdem proprietatibus $A$ & $B$ communibus gaudentes, habebit $C$ maximum vel minimum; vel habebit $B$ maximum minimumve, inter omnes curvas quæ proprietatibus $A$ & $C$ communibus gaudebunt; vel denique habebit $A$ maximum minimumve, inter omnes curvas in quas ambæ proprietates $B$ & $C$ æque competunt. COROLL. II. 9. Quæ igitur curva, inter omnes iisdem binis proprietatibus $A$ & $B$ communibus gaudentes, habet $C$ maximum minimum.
confidence 0.45 50 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.