Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1744 · Internet Archive

Methodus inveniendi lineas curvas

All 336 leaves · leaf 239

Transcription

232 DE METHODO mumve; eadem habebit inter omnes curvas binis proprietatibus vel $A$ & $C$, vel $B$ & $C$, æque præditas, vel $B$, vel $A$ maximum minimumve. COROLL. III. 10. Si igitur curva quæri debeat quæ, inter omnes alias binis proprietatis $A$ & $B$ æqualiter præditas, habeat expressionem $C$ maximam vel minimam; tum quæsito satisfiet, si curva quæratur, quæ, absolute inter omnes curvas, habeat expressionem $\alpha A + \beta B + \gamma C$ maximum vel minimum. COROLL. IV. 11. Quoniam $\alpha$, $\beta$, $\gamma$ sunt quantitates constantes arbitrariæ; in solutionem hujusmodi Problematum tres novæ quantitates arbitrariæ ingrediuntur, quæ in formulis propositis $A$, $B$, & $C$ non inerant: æquivalebunt autem hæ tres constantes $\alpha$, $\beta$, & $\gamma$ tantum duabus, COROLL. V. 12. Hæ vero constantes adeo jam in æquatione pro curva primum inventa inerant; præter eas vero, per integrationes novæ ingredientur constantes tot, quot integrationibus opus est, antequam ad æquationem finitam perveniatur. COROLL. VI. 13. Simili modo, quo hanc Propositionem & præcedentem demonstravimus, ostendetur, curvam, quæ absolute, inter omnes curvas, habeat expressionem $\alpha A + \beta B + \gamma C + \delta D$ maximam vel minimam, eandem, inter omnes curvas tres expressiones $A$, $B$ & $C$ communes habentes, habituram esse quartam $D$ maximam vel minimam. SCHO-
confidence 0.85 24 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.