Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1744 · Internet Archive

Methodus inveniendi lineas curvas

All 336 leaves · leaf 248

Transcription

MAX. ET MIN. RELATIVA. 241 tio $adx + 2Cydx + \frac{yAxdx - yCdx}{a^2} = 0$, vel $\frac{(aA - yC)dx}{a^2} + 2bAydx + yAxdx = 0$; in qua aequatione, cum $b, c, y$ sint constantes arbitrariae, earum transformatione simul constantes determinatae $A$ & $C$ ex computo expelli possunt; ita ut Solutio inventa ad omnes abscissas aeque fiat accommodata. Pervenietur autem ad hanc aequationem $bdx = mydx + nxdx$, seu, per $dx$ divisione instituta, $b = my + nx$, quae aequatio est pro linea recta quacunque. Linea recta igitur ad axem verticalem utcunque sita, inter omnes alias lineas cum axe tam eandem aream $\int ydx$ quam idem volumen $\int yydx$ continentes, habebit suae areae centrum gravitatis vel maxime vel minime elevatum. Erit autem centrum gravitatis minime elevatum, si linea recta sursum cum axe convergat; maxime autem erit elevatum, si deorsum cum axe convergat; hique sunt ambo casus, quibus vel maxima vel minima centri gravitatis elevatio locum habet. Inter hos casus est medius, quo linea illa recta [TRUNCATED]
confidence 0.53 10 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.