Leonhard Euler · 1744 · Internet Archive
Methodus inveniendi lineas curvas
All 336 leaves · leaf 257
Transcription
250 DE CURVIS
$dy = \frac{(a+bx+\gamma xx)dx}{\sqrt{(a^4 - (a+bx+\gamma xx)^2)}}$, ex qua oritur
$ds = \frac{aadx}{\sqrt{(a^4 - (a+bx+\gamma xx)^2)}}$; ex quibus aequationibus consensus hujus curvae inventae cum curva Elastica jam pridem eruta manifesto clucet.
5. Quo autem iste consensus clarius ob oculos ponatur, naturam curae Elasticae a priori quoque investigabo; quod etsi jam a Viro summo Jacobe BERNOULLIO excellentissime est factum; tamen, hac idonea occasione oblata, nonnulla circa indolem curvarum Elasticarum, earumque varias species & figuras adjiciam; quae ab aliis vel praetermissa, vel leviter tantum pertractata esse video.
Fig. 3. Sit lamina Elastica AB in B ita muro seu pavimento firmo infixa, ut haec extremitas B non solum firmiter retineatur, fed etiam tangentis in B positio determinetur. In A autem lamina connexam habeat virgam rigidam AC, cui normaliter applicata fit vis $CD=P$, qua lamina in statum incurvatum BMA redigatur. Sumatur haec recta AC producta pro axe, ac, posita $AC=c$, fit abscissa $AP=x$, applicata $PM=y$. Quod si jam lamina in M omnem elasticitatem subito amitteret, ac perfecte flexilis evaderet; a vi P utique inflecteretur, inflexione proficiscente a vis P momento $= P(c+x)$. Quominus ergo haec inflexio actu sequatur, elasticitas laminae in M in aequilibrio consistit cum vis sollicitantis momento $P(c+x)$. Elasticitas autem primo ab indole materiae ex qua lamina constat, & quam ubique eandem statuo, pendet; tum vero simul ab incurvatione laminae in puncto M, ita ut sit reciproce proportionalis radio osculi in M. Sit ergo radius osculi in $M=R = \frac{ds^3}{-dxddy}$; existente $ds=\sqrt{(dx^2+dy^2)}$ & $dx$ constante; atque exprimat $\frac{Ekk}{R}$ vim Elasticam laminae in M, quae cum momento vis sollicitantis $P(c+x)$ in aequilibrio consistat, ita ut fit $P(c+x) = \frac{Ekk}{R} = \frac{-Ekkdxddy}{ds^3}$. Aequatio haec per
This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.