Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1744 · Internet Archive

Methodus inveniendi lineas curvas

All 336 leaves · leaf 259

Transcription

252 DE CURVIS si $y$ fuerit quantitas positiva. Quia $\frac{Ekk}{R}$ aequivalet momento vis sollicitantis, expressio $\frac{Ekk}{aa}$ homogenea erit ponderi seu vi purae; quae vis propterea $\frac{Ekk}{aa}$ cognoscetur ex elasticitate laminae. Sit haec vis $= F$; atque erit vis flectens CD ad hanc vim F ut $2y$ ad $1$; erit enim $y$ numerus purus. 8. Hinc porro definiri potest vis ad laminae portionem BM in statu suo conservandam requisita, si portio AM prorsus ref- cindatur. Rescissa hac portione AM, definat lamina Elastica in virgam rigidam MT omnis flexionis expertem, quae autem cum lamina ita fit connexa, ut perpetuo tangentem in puncto M referat, utcunque lamina inclinetur. Hoc posito, ex ante- cedentibus manifestum est, ad conservationem curvaturae BM requiri ut virga MT in puncto N trahatur in directione ND vi quae fit $= \frac{-2Ekky}{aa}$; directio autem ND erit normalis ad axem AP, atque intervallum AC erit $=\frac{c}{2y}$. Distantia itaque MN fiet $=\frac{ds}{dx}$; CP $=\frac{ds}{dx}$. $\frac{c+2yx}{2y} = \frac{(c+2yx)ds}{2yds}$. est vero $\frac{ds}{dx} = \frac{aa}{\sqrt{(a^4 - (a+6x+yxx)^2)}}$. Quod si haec vis ND $= \frac{-2Ekky}{aa}$ resolvatur in normalem NQ ad tan- gentem MT, & tangentialem NT, erit vis normalis NQ $=$ $\frac{-2Ekky}{aa}\frac{dx}{ds}$, & vis tangentialis NT $= \frac{-2Ekky}{aa}\frac{dy}{ds}$. 9. Sin autem pars BM rescindatur, relicta parte AM, quae in directione CD sollicitatur ut ante vi $= \frac{-2Ekky}{aa}$; ad curvaturam AM conservandam extremitas M, quae connexa intelligatur cum virga rigida tangente MN, sollicitari debebit in puncto N a vi pariter $= \frac{-2Ekky}{aa}$, sed in directione con- traria
confidence 0.83 20 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.