Leonhard Euler · 1744 · Internet Archive
Methodus inveniendi lineas curvas
All 336 leaves · leaf 26
Transcription
AD CURVAS INVENIENDAS APPLICATA. 19
COROLL. II.
40. In hujusmodi igitur Problematibus, ubi tale maximum minimumve quaeritur, non opus est quantitatem abscissae, cui maximum minimumve respondeat, definire; sed si, pro una quacunque abscissa, formula $\int Z dx$ sit maximum vel minimum, tum eadem pro quacunque alia abscissa eadem proprietate gaudebit.
COROLL. III.
41. Hujusmodi igitur Problemata resolventur, si singulae cur-vae quaesitae particulae ita determinentur, ut pro iis valor formu-lae $\int Z dx$ fiat maximus vel minimus. Tum enim simul tota curva, & quaecunque ejus portio, pariter eadem maximi minimi-ve proprietate erit instructa.
SCHOLION.
42. Proprietas haec, qua gaudent curvae in quibus istius mo-di formulae $\int Z dx$, ubi $Z$ est functio algebraica seu determinata ipsarum $x, y, p, q,$ &c. sunt maximum vel minimum, est ma-ximi momenti; ea enim innititur universa methodus hujus gene-ris Problemata resolvendi. Ideo autem potissimum hanc Propo-sitionem afferre visum est, ne ea proprietas, quae his tantum formulis $\int Z dx$, ubi $Z$ est functio vel algebraica vel determina-ta, est propria, omnium omnino formularum quae proponi pos-sunt communis esse putetur: in sequente enim Propositione demonstrabimus, si in $Z$ insint formulae integrales; tum eandem proprietatem non amplius locum habere: ex quo simul natura hujusmodi quaestionum clarius intelligetur. Hujus autem prae-sentis Propositionis demonstratio ex eo petita est fundamento, quod valor formulae $\int Z dx$, siquidem $Z$ est functio vel alge-braica vel determinata ipsarum $x, y, p, q, r,$ &c. qui conve-nit cuicunque abscissae portioni $MN$, a sola curvae portione res-pondente $mn$ pendeat, neque a reliqua curva, vel anteriore $am$, vel posteriore $nz$ afficiatur: quae ratio cessat, si in $Z$ insint for-mulae
C 2
This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.