Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1744 · Internet Archive

Methodus inveniendi lineas curvas

All 336 leaves · leaf 264

Transcription

ELASTICIS. 257 tangens curvæ in rectam Ab incidet. At si fiat $a a < \frac{1}{2} c c$, tum angulus PAM prorsus fiet imaginarius, ideoque in A nulla existet curvæ portio, qui diversi casus specierum varietatem constituunt. 18. Ex æquatione porro intelligitur, quia formam suam non mutat, si coordinatæ $x$ & $y$ ambæ negativæ statuantur, curvam circa A ramos habere similes & æquales AMC & Amc alternatim dispositos; ita ut in A sit punctum flexus contrarii; unde cognita curvæ portione AMC, simul ejus continuatio Amc ultra A cognoscetur, quippe quæ illi est similis & æqualis. Sic sumpta $Ap = AP$, erit quoque $pm = PM$. Recedendo autem ab A, curva utrimque magis ab axe reclinatur, donec sumpta abscissa $AE = c$, applicata EC curvam tangat; namque posito $x = c$, fit $\frac{dy}{dx} = \infty$. Perspicuum autem est abscissam $x$ ultra $AE = c$ excrescere non posse; alioquin enim fieret $\frac{dy}{dx}$ imaginarium; hinc ergo tota curva continebitur inter applicatas extremas EC & ec, ultra quos cancellos egredi non queat. Jam ergo generatim cognitos habemus binos curvæ ramos AC & Ac utrimque ab A usque ad cancellos protensos. 19. Videamus ergo quonam cursu curva ultra C & c progrediatur. Hunc in finem sumamus rectam CD ipsi AE parallelam pro axe, ac ponamus has novas coordinatas $CQ = t$, $QM = u$; eritque $t + x = AE = CD = c$; & $y + u = CE = AD = b$; unde fit $x = c - t$ & $y = b - u$, seu $dy = -du$. His valoribus substitutis, orietur æquatio pro curva inter coordinatas $CQ = t$ & $QM = u$, quæ erit $du = \frac{(a a - 2 c t + t t) dt}{\sqrt{t(2c-t)} (2aa - 2ct + tt)}$. Hic primum patet, si sumatur $t$ infinite parvum, fore $du = \frac{a a dt}{2a\sqrt{ct}}$, ideoque $u = a\sqrt{\frac{t}{c}}$; quæ æquatio indicat curvam ultra C simili modo ver- Euleri De Max. & Min. Kk
confidence 0.68 24 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.