Leonhard Euler · 1744 · Internet Archive
Methodus inveniendi lineas curvas
All 336 leaves · leaf 271
Transcription
264 DE CURVIS
serie supra pro arcu AC inventa intelligitur; erit enim
$AC = \frac{\pi}{2\sqrt{2}} (1 + \frac{1^2}{2^2} + \frac{1^2 \cdot 3^2}{2^2 \cdot 4^2} + \frac{1^2 \cdot 3^2 \cdot 5^2}{2^2 \cdot 4^2 \cdot 6^2} + \&c.)$, cujus seriei summa est infinita. Quod si igitur laminæ longitudo
AC fuerit finita $=f$, necesse est ut sit $a=0$, hincque etiam
$CD=c=0$; lamina ergo, postquam in nodum fuerit incurvata, hoc casu iterum in directum extendetur, ad quam extensionem opus erit vi infinita. Sin autem lamina fuerit infinite
longa, curvam formabit nodatam ad asymptotam AB convergentem, existente $CD=c$. Aequatio autem pro hac curva
ope logarithmorum integrari potest, obtinebitur enim
$y = \sqrt{(cc-xx)} - \frac{c}{2} l \frac{c+\sqrt{(cc-xx)}}{x}$,
sumptis abscissis $x$ in ipsa diametro DC; ita ut fit $DQ=x$, &
$QM=y$; evanescit enim applicata $y$, posito $
[TRUNCATED]
This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.