Leonhard Euler · 1744 · Internet Archive
Methodus inveniendi lineas curvas
All 336 leaves · leaf 272
Transcription
ELASTICIS. 265
in specie sexta angulus nodi MON continebitur inter limites $81^\circ, 22'$ & $112^\circ, 56', 48''$. In specie quarta autem siquidem detur nodus, erit ejus angulus minor quam $81^\circ, 22'$.
32. Sit jam $cc > 2aa$, puta $cc = 2aa+gg$; crit aequa- *Specie octava.*
tio pro curva, ob $aa = \frac{cc-gg}{2}$
$dy = \frac{(xx - \frac{1}{2}cc - \frac{1}{2}gg)dx}{\sqrt{(cc-xx)(xx-gg)}}$, qua aequatione species octava continetur, eritque, si recta dDd repraesentet directionem *Fig. 11.*
vis sollicitantis, $x=DQ$ & $y=QM$. Primum ergo patet
applicatam $y$ realem esse non posse, nisi sit $x > g$, tum vero $x$
non potest excedere rectam $DC=c$, unde sumpta $DF=g$,
tota curva continebitur inter rectas ipsi d d parallelas per punc-
ta C & F ductas, quae curvam simul tangent. Perinde autem
est utra rectarum $c$ & $g$ fit major, dummodo
[TRUNCATED]
This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.