Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1744 · Internet Archive

Methodus inveniendi lineas curvas

All 336 leaves · leaf 28

Transcription

AD CURVAS INVENIENDAS APPLICATA. 21 PROPOSITIO III. THEOREMA. 43. Si fuerit $amz$ curva abscissae $AZ$ respondens, in qua $\int Zdx$ fit maximum vel minimum, in $Z$ autem contineantur formulae integrales indeterminatae; tum eadem maximi minimive proprietas non cadit in quamlibet curvae portionem, sed toti tantum curvae abscissae $AZ$ respondenti propria erit. DEMONSTRATIO. Concipiatur tota curva $amz$, pro qua $\int Zdx$ est maximum vel minimum, in duas partes quasque divisa per applicatam $Mm$; fitque formulae $\int Zdx$ valor conveniens portioni $am$ $= P$, ejusdem autem formulae valor pro altera portione $mz$ fit $= Q$: pro tota igitur curva $amz$ valor formulae $\int Zdx$ erit $= P+Q$, quem ponimus esse maximum vel minimum. Quo autem omnem ambiguitatem tollamus, totamque rem distinctius proponere queamus; ponamus $P+Q$ esse maximum: quod enim de maximo demonstrabitur, idem de minimo facile intelligetur. Quod si jam valor ipsius $Q$ a valore ipsius $P$ non penderet, tum aggregatum $P+Q$ maximum esse non posset, nisi simul uterque valor $P$ & $Q$ seorsim fit maximus. At nostro casu, quo quantitas $Z$ in se continet formulas integrales indeterminatas, valor ipsius $Q$ non tantum a curvae portione $mz$ ad quam refertur pendebit, sed simul a tota curva anteriore $am$; atque adeo a valore ipsius $P$. Nunc dicimus, ad id ut $P+Q$ fit maximum, non requiri, ut valor ipsius $P$ fit maximus. Ponamus enim portionem curvae $am$ ita esse comparatam, ut pro ea $P$ fit maximum, & aliquantillum mutari concipiatur portio curvae $am$, ita ut valor formulae $\int Zdx$ minor evadat, puta $= P-p$: fieri utique poterit ut ex hac mutatione valor ipsius $Q$ crescat, quod incrementum ponatur $q$: eritque, mutata aliquantillum portione $am$, ita ut pro ea $\int Zdx$ non amplius fit maximum, valor formulae $\int Zdx$ pro tota curva $amz$ $= P-p+Q+q$. Cum igitur evenire queat ut fit $q>p$, intelligitur formulam $C~3$
confidence 0.97 43 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.