Leonhard Euler · 1744 · Internet Archive
Methodus inveniendi lineas curvas
All 336 leaves · leaf 314
Transcription
ELASTICIS.
307
$a/c = \pi$, vel $a/c = 2\pi$, &c. unde iterum infiniti diversi oscillationum oriuntur modi, prout curva A MB axem vel nusquam praeter terminos A & B secat, vel in uno, vel in duobus, vel in pluribus punctis; uti colligitur ex aequatione $y = C \sin(ax/c)$. Puncta intersectionum autem quotcunque fuerint, aequalibus intervallis inter se distabunt.
93. Cum igitur pro primo ac principali oscillandi modo fit $a/c = \pi$, erit $a^4 = \pi^4 c^4 = \pi^4 \times Ekk \times M/a \times f$, unde fit $f = \frac{\pi^4}{a} \times \frac{Ekk}{a} \times M$; Quare ratione longitudinis laminae, soni iterum tenebunt rationem reciprocam duplicatam longitudinum. Sonus autem hujus laminae hoc modo editus se habebit ad sonum ejusdem laminae, si altero termino B muro esset infixa, uti $\pi\pi$ ad quadratum numeri $1,8751040813$, hoc est ut $2,807041$ ad $1$, seu in numeris minimis ut $57$ ad $160$, quod
[TRUNCATED]
This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.