Leonhard Euler · 1744 · Internet Archive
Methodus inveniendi lineas curvas
All 336 leaves · leaf 319
Transcription
312 DE MOTU PROJECTORUM.
criptam ita fore comparatam, ut, inter omnes alias lineas iisdem
terminis contentas, sit $\int M ds \sqrt{v}$, seu, ob $M$ constans $\int ds \sqrt{v}$
minimum. Quod si autem curva quaesita tanquam esset data
spectetur, ex viribus sollicitantibus celeritas $\sqrt{v}$ per quantitates
ad curvam pertinentes definiri, ideoque ipsa curva per Metho-
dum maximorum ac minimorum determinari potest. Ceterum
haec expressio ex quantitate motus petita aeque ad vires vivas
traduci poterit; posito enim tempulsculo, quo elementum $ds$
percurritur, $=dt$; quia est $ds = dt \sqrt{v}$, fiet $\int ds \sqrt{v} = \int v dt$;
ita ut, in curva a corpore projecto descripta, summa omnium vi-
rium vivarum, quae singulis temporis momentis corporis insunt,
fit minima. Quamobrem neque ii qui vires per ipsas celeri-
tates, neque illi qui per celeritatum quadrata aestimari opor-
tere statuunt, hic quicquam quo offendantur reperient.
3. Primum igitur, si corpus a nullis prorsus viribus sollicita-
ri ponamus, ejus quoque celeritas, ad quam hic solum attendo
(directionem enim ipsa Methodus maximorum & minimorum
complectetur), nullam patietur alterationem; eritque ideo $v$
quantitas constans, puta $=b$. Hinc corpus a nullis viribus
sollicitatum, si utcunque projiciatur, ejusmodi describet lineam,
in qua fit $\int ds \sqrt{b}$ vel $\int ds = s$ minimum. Via ergo haec, in-
ter omnes iisdem terminis contentas, ipsa erit minima; atque
adeo recta: prorsus uti prima Mechanicae principia postulant.
Hunc quidem casum non adeo hic affero, quo principium meum
confirmari putem; quamcunque enim, loco celeritatis $\sqrt{v}$, aliam
assumsissem functionem ipsius $v$, eadem prodiisset via recta; ve-
rum a casibus simplicissimis incipiendo facilius ipsa consensus ra-
tio intelligi poterit.
4. Progredior ergo ad casum gravitatis uniformis, seu quo
corpus projectum ubique, secundum directiones ad horizontem
normales, deorsum sollicitetur a vi constante acceleratrice $=g$.
Fig. 26. Sit AM curva, quam corpus in hac hypothesi describit, suma-
tur recta verticalis AP pro axe, ac ponatur abscissa $AP=x$,
applicata $PM=y$, & elementum curvae $Mm=ds$; erit ergo,
ex natura sollicitationis, $dv=g dx$, & $vv = \mathfrak{a} + gx$. Hinc
curva
This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.