Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1744 · Internet Archive

Methodus inveniendi lineas curvas

All 336 leaves · leaf 323

Transcription

316 DE MOTU PROJECTORUM. requirit. Verisimile ergo videtur etiam aliis casibus, quibus neutra integratio succedit, curvas algebraicas satisfacere; quarum autem inveniendarum Methodus adhuc desideratur. §. 9. Urgeatur corpus M perpetuo versus punctum fixum secundum directionem MC, vi quæ sit ut functio quæcunque distantiæ MC. Positis ut ante $CP=x$, $PM=y$, & $dy=pdx$; fit $CM=\sqrt{(x^2+y^2)}=t$, atque fit $T$ ea functio ipsius $t$, quæ exprimit vim centripetam. Resolvatur hæc vis in laterales secundum MQ & MP, erit vis trahens secundum $MQ = \frac{Tx}{t}$; & vis secundum $MP = \frac{Ty}{t}$; ex quibus oritur acceleratio $dv = -\frac{Txdx}{t} - \frac{Tydy}{t} = -Tdt$, ob $xdx+ydy=tdt$; unde fit $v=A-\int Tdt$. Quamobrem minimum esse debet hæc expressio $\int dx \sqrt{(1+pp)}(A-\int Tdt)$. Jam, secundum Regulæ præceptum, differentietur quantitas, $\sqrt{(1+pp)}(A-\int Tdt)$, prodibitque $-\frac{T [TRUNCATED]
confidence 0.78 13 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.