Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1744 · Internet Archive

Methodus inveniendi lineas curvas

All 336 leaves · leaf 35

Transcription

28 DE METHODO MAX. ET MIN. nea evanescant; hocque idem de minimo est intelligendum. Dantur quidem etiam ejusmodi maxima & minima, circa quae incrementa & decrementa sint infinite magna; verum hujus generis maxima & minima in praesenti instituto raro locum inveniunt, & si inveniunt, facile erit ea determinare. Sufficiat igitur notasse circa maximum & minimum mutationes momentaneas non dari posse finitas. Quod si ergo in curva $amnoz$ expressio $ \int z\,dx $ maximum minimumve habeat valorem; pro alia curva ejusdem expressionis valor eo magis a maximo minimove recedet, quo magis haec alia curva ab illa discrepet. Sin autem alia curva infinite parum differat ab illa satisfaciente, tum, pro utraque, formula $ \int z\,dx $ eundem obtinebit valorem. Hujusmodi autem curvam minime discrepantem concipiemus, si arcum tantum infinite parvum $mno$ infinite parum variari, ejusque loco arcum $m\nu o$ substitui ponamus. Quamobrem ex curva $az$, pro qua $ \int z\,dx $ maximum est vel minimum, portionem infinite parvam $mno$ exscindi, ejusque loco aliam $m\nu o$ infinite parum ab illa discrepantem inferi intelligamus; tum valor formulae $ \int Z\,dx $ qui convenit curvae $amnoz$ aequalis erit valori, qui convenit curvae $am\nu oz$. Q. E. D. COROLL. I. 59. Quoniam mutatio debet poni quamminima; non sufficiet arcum $mno$, qui immutari ponitur, accipere infinite parvum, sed etiam deviatio $n\nu$, prae arcus longitudine $mno$, debet esse infinite parva. COROLL. II. 60. Posita igitur tali mutatione in curva, mutatio inde etiam in valore formulae $ \int Z\,dx $ orietur; quae autem per demonstrationem erit evanescens. Atque hoc modo ex tali assumta mutatione orietur aequatio, quae simul curvae quaesitae naturam praebebit. SCHO-
confidence 0.83 16 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.