Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1744 · Internet Archive

Methodus inveniendi lineas curvas

All 336 leaves · leaf 43

Transcription

36 DE METHODO MAX. ET MIN. COROLL. I. 8. Si igitur curva debeat definiri, in qua fit $\int Zdx$ maximum vel minimum, atque $Z$ fit functio determinata ipsarum $x$ & $y$ tantum; tum quantitatem $Z$ differentiari oportet; quod cum habiturum fit hujusmodi formam $dZ = Mdx + Ndy$, hinc formabitur aequatio pro curva quaesita, quae erit $N=0$. COROLL. II. 9. Cum ergo $N$ fit functio ipsarum $x$ & $y$ determinata, in aequatione pro curva $N=0$ nulla inerit quantitas constans, quae non fuit in formula maximi minimive $\int Zdx$; & hanc ob rem curva inventa erit unica & perfecte determinata. COROLL. III. 10. In quaestionibus igitur sub hoc Problemate comprehensis, curva satisfaciens ex sola maximi minimive formula determinatur; neque licebit insuper puncta aliqua praescribere, per quae curva quaesita transeat. COROLL. IV. 11. Quod si $Z$ fuerit functio tantum ipsius $x$, ita ut $y$ non involvat; erit tum $\int Zdx$ functio determinata pariter ipsius $x$ tantum; eique adeo omnes curvae eidem abscissae respondentes aeque satisfacient. Idem vero hoc monstrat calculus; hoc enim casu, quo in $Z$ non inest $y$, fiet $N=0$; ideoque nulla prodit aequatio pro curva quaesita. COROLL. V. 12. Statim etiam intelligi potest, utrum detur linea curva, in qua hujusmodi formula $\int Zdx$ fit maximum vel minimum. Si enim ex differentiatione ipsius $Z$ ejusmodi valor pro $N$ reperiatur,
confidence 0.93 23 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.