Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1744 · Internet Archive

Methodus inveniendi lineas curvas

All 336 leaves · leaf 46

Transcription

AD CURVAS INVENIENDAS ABSOLUTA. 39 ob $X$ ipsius $x$ & $Y$ ipsius $y$ functionem. Pro curva igitur quæsita erit $N - \frac{X dY}{dy} = 0$: quoniam autem $Y$ est functio ipsius $y$, ponatur $\frac{dY}{dy} = \Theta$; erit $\Theta$ pariter functio ipsius $y$; ideoque pro curva quæsita, si quæ satisfacit, habetur hæc æquatio $X \Theta = 0$, ideoque vel $X=0$, vel $\Theta=0$; qua- rum cum neutra lineam curvam præbeat, apparet huic quæstio- ni nullam omnino curvam satisfacere, sed valorem propositum $\int XY dx$ in infinitum cum augeri tum diminui posse. Ex æqua- tione autem $\Theta=0$, quia $\Theta$ est functio ipsius $y$, sequitur $y=$ Const. quæ æquatio præbet lineam rectam parallelam abscissæ AZ, cujus distantia tanta est, ut fiat functio $Y$ maxima vel minima. Patet enim, si quantitas $Y$ maximum minimumve va- lorem admittat, tum etiam formulam $\int XY dx$ fieri maximum vel minimum. Altera autem æquatio $X=0$, quia præbet $x=$ Const. nequidem lineam rectam quæstioni satisfacientem exhibet; quia præbet lineam rectam normalem ad abscissam, quæ propterea non datæ abscissæ cuipiam, sed tantum ejus uni puncto respondebit. EXEMPLUM II. 17. Invenire curvam, quæ, inter omnes eidem abscissæ respon- dentes curvas, habeat valorem formulæ $\int (ax-yy)y dx$ maxi- mum vel minimum. Si hæc formula cum generali $\int Z dx$ comparetur, fiet $Z=axy-y^3$, ideoque $dZ = ay dx + (ax-3yy)dy$; ita ut fiat $M=ay$ & $N=ax-3yy$; unde pro curva quæsita habebi- tur ista æquatio $ax-3yy=0$, seu $yy = \frac{1}{3}ax$, quæ est pro Parabola verticem in A, axem AZ & parametrum $=\frac{1}{3}a$ habente. In hac igitur Parabola, erit valor formulæ $\int(ax-yy)y dx$ maximus vel minimus. Utrum autem fit maximus an minimus, reperietur, si aliam quamcunque lineam loco Parabo- læ substituamus, atque inquiramus utrum pro ea valor formulæ propositæ major fit an minor quam pro Parabola. Sumamus igitur
confidence 0.82 33 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.