Leonhard Euler · 1744 · Internet Archive
Methodus inveniendi lineas curvas
All 336 leaves · leaf 49
Transcription
42
DE METHODO MAX. ET MIN.
SCHOLION
20. Problemata etiam resolvi possunt per Methodum maximorum & minimorum vulgarem. Quando enim curva quaeritur pro qua valor ipsius $∫Zdx$ fit maximus vel minimus, idque pro qualibet abscissa; manifestum est siquidem $z$ fit functio determinata ipsarum $x$ & $y$, formulam $∫Zdx$ maximum minimumve esse non posse, nisi elementum ejus $Zdx$ ac proinde ipsum $Z$ tale fit. Quamobrem quaestioni satisfiet, si quantitas $Z$ differentietur posito $x$ constante, ejusque differentiale ponatur $= 0$. Tum enim perpetuo $Z$ habebit valorem maximum vel minimum, ac proinde etiam $Zdx$ & ipsa formula $∫Zdx$. Quod si autem functio $z$ differentietur, posito $x$ constante, prodibit $Ndy$; quoniam generaliter differentiando posuimus $dZ = Mdx+Ndy$; satisfietque ponendo $N=0$: quae est eadem solutio, quam per Methodum traditam invenimus. Quamvis autem hinc videantur istae quaestiones simili modo resolvi posse, quo in Methodo maximorum & minimorum vulgari; tamen hoc tantum evenit, si $Z$ fuerit functio ipsarum $x$ & $y$ tantum; namque si in $z$ praeterea insint quantitates ex differentialibus ortae $p, q, r,$ &c: tum vulgaris Methodus nullius amplius usus esse potest. Etsi enim tum differentietur functio $Z$ posito $x$ constante, tamen in differentiale etiam ingrederentur differentialia $dp, dq, dr,$ &c. quorum relatio ad $dy$ cum non constet, aequatio inde ad maximum minimumve determinandum apta deduci non poterit. His igitur casibus utilitas & necessitas nostrae Methodi maxime cernetur.
PROPOSITIO III. PROBLEMA.
Fig. 4.
21. Si $Z$ fuerit functio ipsarum $x, y,$ & $p$ determinata, ita ut sit $dZ=Mdx+Ndy+Pdp$; invenire, inter omnes curvas eidem abscissae respondentes, eam in qua fit $∫Zdx$ maximum vel minimum.
SOLUTIO.
This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.