Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1744 · Internet Archive

Methodus inveniendi lineas curvas

All 336 leaves · leaf 50

Transcription

AD CURVAS INVENIENDAS ABSOLUTA. 43 SOLUTIO. Sit amz curva quæsito satisfaciens, atque concipiatur applicata quæcunque Nn $=y'$ augeri particula $n\nu$, debebit valor differentialis formulæ $\int Zdx$, seu quantitatis huic æquivalentis, puta $Zdx+Z'dx+Z''dx+Z'''dx+\&c.$ una cum $Z,dx+Z,,dx+Z,,,dx+\&c.$ esse $=0$. Totius igitur quantitatis $\int Zdx$ valor differentialis ex translatione puncti $n$ in $\nu$ habebitur, si singulorum illorum terminorum, qui quidem hac translatione afficiuntur, valores differentiales quærantur & in unam summam addantur. Ex translatione autem puncti $n$ in $\nu$, illi tantum termini mutationem subeunt, in quibus insunt quantitates $y'$, $p$ & $p'$; ideoque tantum termini $Zdx$ & $Z'dx$; nam uti $Z$ est functio ipsarum $y$ & $p$ præter $x$; ita $Z'$ similis est functio ipsarum $y'$ & $p'$. Quamobrem hi termini debebunt differentiari, atque in eorum differentialibus loco $dy'$, $dp$, & $dp'$ scribi oportet valores supra indic [TRUNCATED]
confidence 0.75 26 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.