Leonhard Euler · 1744 · Internet Archive
Methodus inveniendi lineas curvas
All 336 leaves · leaf 51
Transcription
44 DE METHODO MAX. ET MIN.
ipsius $p$; existente $dy=pdx$; differentiale ipsius $Z$ hujusmodi habebit formam, ut fit $dZ=Mdx+Ndy+Pdp$. Atque hinc reperietur curva, in qua fit $\int Zdx$ maximum vel minimum, formando hanc aequationem $N-\frac{dP}{dx}=0$ seu $Ndx=dP$.
COROLL. II.
23. Aequatio haec igitur semper erit differentialis secundi gradus, nisi in $P$ plane non insit $p$. Nam si $p$ continetur in $P$, tum in $dP$ inerit $dp$; quod ob $p=\frac{dy}{dx}$ differentialia secundi gradus involvet.
COROLL. III.
24. Quando ergo in differentiali ipsius $dZ=Mdx+Ndy+Pdp$ quantitas $P$ adhuc in se complectitur $p$; tum, ob aequationem pro curva quaesita differentialem secundi gradus, duae novae constantes arbitrariae per integrationem ingredientur. Ex quo ad harum constantium determinationem, duo curvae puncta praescribi poterunt; alias enim non una sed innumerabiles curvae reperirentur.
COROLL. IV.
25. Ut itaque hujusmodi Problemata determinate proponantur, ita
[TRUNCATED]
This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.