Leonhard Euler · 1744 · Internet Archive
Methodus inveniendi lineas curvas
All 336 leaves · leaf 55
Transcription
48
DE METHODO MAX. ET MIN.
EXEMPLUM I.
32. Inter omnes curvas ad eandem abscissam relatas, eam determinare, in qua sit $ \int(Zdx + [Z]dy) $ maximum vel minimum; existentibus $ Z $ & $ [Z] $ functionibus quibuscunque ipsarum $ x $ & $ y $, ita ut sit $ dZ = Mdx + Ndy $ & $ d[Z] = [M]dx + [N]dy $.
Ut formula haec $ \int(Zdx + [Z]dy) $ ad formam receptam reducatur, ponatur $ pdx $ loco $ dy $; habebiturque haec formula $ \int(Z + [Z]p)dx $ maxima minimave efficienda. Differentietur ergo valor $ Z + [Z]p $; eritque ejus differentiale $ = Mdx + Ndy + [M]pdx + [N]pdy + [Z]dp $.
Jam per regulam inventam, hinc pro curva quaesita ista prodibit aequatio, $ 0 = (N + [N]p)dx - d[Z] = (N + [N]p)dx - [M]dx - [N]dy $: quae, ob $ [N]pdx = [N]dy $, per $ dx $ divisa dabit hanc aequationem pro curva quaesita algebraicam seu finitam $ N - [M] = 0 $. seu $ N = [M] $. Hinc intelligitur si formula proposita $ \int(Zdx + [Z]dy) $ fuerit determinata, seu differentiale $ Zdx + [Z]dy $ ita comparatum, ut integrationem admittat; tum nullam lineam quaesito esse satisfacturam, seu potius omnes lineas aeque satisfacere. Nam si $ Zdx + [Z]dy $ integrationem admittit, per se erit $ N = [M] $; uti alibi de formulis differentialibus duarum variabilium determinatis demonstravimus; ideoque his casibus prodit aequatio identica $ 0 = 0 $. Hincque luculenter intelligitur, quod jam ante notavimus, maximi minimive formulam oportere esse formulam indeterminatam; alioquin enim omnes lineae curvae aeque satisfacerent.
EXEMPLUM II.
33. Inter omnes lineas ad eandem abscissam relatas, determinare eam, cujus longitudo sit minima; seu in qua sit $ \int dx\sqrt{1+pp} $ minimum.
Primum quidem apparet in hac quaestione maximum non dari,
This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.