Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1744 · Internet Archive

Methodus inveniendi lineas curvas

All 336 leaves · leaf 59

Transcription

32 DE METHODO MAX. ET MIN. erit $dx = \frac{dy}{p}$ & $x = \int \frac{dy}{p} = \frac{y}{p} + \int \frac{ydp}{pp}$. Quod si ergo loco $y$ valor inventus substituatur, prodibit $x = \frac{a(1+pp)^{\frac{3}{2}}}{2p^4} + a \int \frac{dp(1+pp)^{\frac{1}{2}}}{2p^5} = \frac{a}{2}(\frac{3}{4p^4} + \frac{1}{pp} + 1 + lp)$: ex quibus curvæ constructio poterit confici, logarithmis in subsidium vocandis. EXEMPLUM VI. 37. Invenire curvam, in qua ista formula $\int yx dx \sqrt{(1+pp)}$ sit maximum minimumve. Erit ergo $Z = yx \sqrt{(1+pp)}$, atque $dZ = ydx \sqrt{(1+pp)} + xdy \sqrt{(1+pp)} + \frac{yxpdp}{\sqrt{(1+pp)}}$. Hanc ob rem habebitur $M = y\sqrt{(1+pp)}$, $N = x\sqrt{(1+pp)}$ & $P = \frac{yxp}{\sqrt{(1+pp)}}$; unde æquatio pro curva formabitur hæc $Ndx = dP$, quæ suggerit $xdx\sqrt{(1+pp)} = \frac{p^2xdx+ypdx}{\sqrt{(1+pp)}} + \frac{yxdp}{(1+pp)^{\frac{3}{2}}}$, seu $xdx - ydy = \frac{yxdp}{1+pp}$, ob $dy=pdx$. Hæc est æquatio differentialis secundi gradus, & quanquam, ope idonearum substitutionum, ea ad formam simpliciter differentialem reduci potest, eo quod variabiles $x$ & $y$ ubique eundem dimensionum numerum constituunt; tamen æquatio ista differentialis ita est comparata ut neque integrari neque separari possit; deduci scilicet potest ad æquationem hujus formæ $\frac{du}{u^3} + \frac{dv}{v^3} = \frac{vdu(1+u^3)}{u^3}$. Quod cum ita sit, neque æquatio inventa $xdx-ydy = \frac{yxdp}{1+pp}$ ad formam vel simpliorem vel commodiorem revocari potest; hincque nihil admodum de natura curvæ inventæ judicare licet. Interim tamen illa æquario potentiâ duas arbitrarias constantes involvit, ex quo curva satisfaciens per bina puncta data duci potest. EXEM-
confidence 0.35 18 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.