Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1744 · Internet Archive

Methodus inveniendi lineas curvas

All 336 leaves · leaf 99

Transcription

92 DE METHODO MAX. ET MIN. $\int L dn$ scribi debet $H - \int L dx$; denotante $H$ valorem, quem praebet formula $\int L dx$, posito $x = AH = a$. COROLL. V. 11. Quia $z$ est functio ipsius $n$ tantum, ita ut nullas alias quantitates variabiles in se complectatur, ob $dz = Ldn$, erit etiam $L$ functio ipsius $n$ tantum. COROLL. VI. 12. Si $[Z]$ esset functio ipsius $x$ tantum; tum foret $n =$ $\int [Z] dx$ quantitas determinata, atque functio ipsius $x$, hinc- que etiam $Z$; ex quo maximum minimumve non inveniet lo- cum. Idem ostendit solutio; fiet enim $[N] = 0$, $[R] = 0$ &c. atque aequatio abit in identicam $0 = 0$. SCHOLION I. 13. Occurrunt hic nonnulli primarii casus considerandi, quo- rum primus est, si fuerit $[Z]$ functio ipsarum $x$ & $y$ tantum, ita ut fit $d[Z] = [M]dx + [N]dy$. Quod si nunc quaera- tur curva in qua maximum minimumve fit formula $\int z dx$ pro data abscissa $AZ = a$, existente $z$ functione quacunque ipsius $\int [Z] dx = n$, ita ut fit $dz = Ldn$; habebitur pro curva quaesita ista aequatio $0 = [N](H - \int L dx)$; erit ergo vel $[N] = 0$ vel $H = \int L dx$, seu $L = 0$; quarum aequationum si vel altera vel utraque praebeat lineam curvam, ea non solum satisfaciet Problemati pro abscissa $AZ = a$, sed etiam pro alia quacunque abscissa indefinita $x$: id quod inde colligitur, quod ex aequatione, quantitas $H$, quae pendet ab abscissa determinata $a$, ex calculo excesserit. Quod autem speciatim ad aequatio- nem $L = 0$ attinet: quia $L$ est functio ipsius $n$ seu $\int [Z] dx$, fiet $\int [Z] dx = \text{const.}$ determinatae, quod nisi sit $[Z] = 0$, fieri nequit: binae igitur aequationes hoc casu satisfacientes, erunt $[N] = 0$, atque $[Z] = 0$. SCHO-
confidence 0.85 44 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.